- DIOPTRA
- DIOPTRAGraece Διόπτρα, instrumentum varii usus, ab Hipparcho exogitatum, memoratur Plin. l. 2. c. 26. Illius ope et fastigium aquae explorabant, eamqueve librabant, et propugnaculorum ac turrium altitudinem venabantur, singularumque stellarum loca atque magnitudines, et invicem distantias signabant Vett. Quod caelum metari dixit Ovid. orbem radio describere Virg. Sic et groma Instrumentum dioptricum fuit, quo recturas limitum ac viarum, tam in castrorum, quam in agrorum metatione instituenda, dirigebant. Unde conspectus et conspiciendi rigoris, tam frequens apud Agrimensores mentio, in ea mensurae ratione. Proprie vero Διόπτρα vitrum est seu specular, quod διάφασιν facit, uti nomen ipsum indicat, unde δίοπτρος lapis, ὁ διαφανὴς; sicut Κατοπτρον, Speculum est. Nempe Διόπτρα est specular, per quod: Κάτοπτρον, speculum, in quo videtur: illud διάφασιν, istud ἔμφασιν facit. Hinc de vitreo specularis Sympos. in tit. Aenigm. 68.Perspicio penitus, nec lumina arceo visus,Transmittens oculos intra mea membra meantes,Nec me transit hiems, sed Sol tamen emicat in me etc.Salmas. ad Solin. p. 259. 672. et 821. Idem την` Διοπτρικην`, tertiam Astronomiae partem, a quibusdam constitui, monet p. 656. in Museo Kircheriano Romae, varia exhibentur Dioptricaexperimenta. Inter quae mireris Christi resurgentis effigiem, sinc omni subiccla materia comparcre: Aviculam, intra aqueam caveam, garrtlam luxuriari et circumsalire ita, ut intra aquam neutiquam madefiat etc. verba sunt Georgii de Sepibus in Descript. eius p. 39. ubi Dioptricam, Optices speciem, persequitur. Vide quoque supra in voce Anaclastica, et infra ubi de Mechanice it. voce Meteroroscoptum, et Optice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.